Mattheum 28:15
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Cross References
Matthew 26:15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. + 26.15 Quid vultis. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.
1 Timothy 6:10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. + 6.10 Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.