The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 3 › Matthew 3:14

Matthew 3:14

Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But John forbad him, saying, I have need to be baptized of thee, and comest thou to me?

In Context

13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. + 3.13 Tunc venit. Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilæa in Jordanem. Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.

15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

Read all of Matthew 3

Cross References

Luke 1:43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? + 1.43 Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena.

John 3:3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. + 3.3 Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit. CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.

Acts 1:5quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. + 1.5 Quia Joannes. BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc.

Romans 3:25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum + 3.25 Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.

Galatians 3:27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. + 3.27 Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.

Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 3:13Matthew 3Matthew 3:15 →