The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 3 › Matthew 3:16

Matthew 3:16

Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. + 3.16 Baptizatus autem. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Complacui. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus, when he was baptized, went up straightway out of the water: and, lo, the heavens were opened unto him, and he saw the Spirit of God descending like a dove, and lighting upon him:

In Context

15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Read all of Matthew 3

Cross References

Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; + 11.2 Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.

Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,

Ezekiel 1:1Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

Luke 3:21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: + 3.21 Et Jesu baptizato. BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat.

John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

Colossians 1:18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: + 1.18 Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 3:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 3:15Matthew 3Matthew 3:17 →