bible.software › Matthew › Matthew 5 › Matthew 5:4
Matthew 5:4
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. + 5.4 Beati mites. Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio. THEOPH. Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur. Possidebunt terram. AUG. Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium Psal. CLXI.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed are they that mourn: for they shall be comforted.
In Context
3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.3 Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.
5Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. + 5.5 Beati qui lugent. Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio cœlestis patriæ. Ille lavat præsentes sordes, hic accendit acrius æternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Hæc virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent. Restat post prædicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio cœlesti consolationem meretur et non alius. Hi scientiæ spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur. HILAR. Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna mœrentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia ærumnosis, hæc sedula in cœlo consolatio præparatur.
Read all of Matthew 5
Cross References
Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1
Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1
Psalms 126:5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] + 126.5 Vel, Dominus. AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.
Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
This Verse In Other Editions
Study Matthew 5:4