The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 13 › Psalmorum 13:1

Psalmorum 13:1

In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long wilt thou forget me, O LORD? for ever? how long wilt thou hide thy face from me?

In Context

2Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. + 13.2 Dominus de cœlo. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc. 1

Read all of Psalmorum 13

Cross References

Job 13:24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? + 13.24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1

Psalms 85:5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. + 85.5 Mitis. ID. Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus. 1

Psalms 90:14Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. + 90.14 Quoniam in me speravit. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 13Psalmorum 13:2 →