Matthew 6:13
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:18Dominus regnabit in æternum et ultra. + 15.18 Dominus regnabit, etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. Quoties dicitur in sæculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
1 Chronicles 4:10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.