Matthew 6:14
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. + 6.14 Si enim dimiseritis. Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if ye forgive men their trespasses, your heavenly Father will also forgive you:
In Context
Cross References
Proverbs 21:13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. + 21.13 Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.
Matthew 7:2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. + 7.2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.
Mark 11:25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. + 11.25 Et cum stabitis. HIER. Marcus suo more, septem versus orationis Dominicæ una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?
Colossians 3:13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
1 John 3:10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: