The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 6 › Mattheum 6:15

Mattheum 6:15

Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. + 6.15 Si autem non dimiseritis. Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro judicabitur. Ex hoc patet, quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if ye forgive not men their trespasses, neither will your Father forgive your trespasses.

In Context

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. + 6.14 Si enim dimiseritis. Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis.

16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. + 6.16 Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant. Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.

Read all of Mattheum 6

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 6:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 6:14Mattheum 6Mattheum 6:16 →