bible.software › Matthew › Matthew 6 › Matthew 6:23
Matthew 6:23
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? + 6.23 Si autem oculus. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit. Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen. Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But if thine eye be evil, thy whole body shall be full of darkness. If therefore the light that is in thee be darkness, how great is that darkness!
In Context
22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. + 6.22 Lucerna. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. Si fuerit oculus, etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa.
24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 6.24 Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.
Read all of Matthew 6
Cross References
Isaiah 5:20Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
Isaiah 44:18Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
Matthew 20:15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? + 20.15 Aut non licet. Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.
Mark 7:22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
John 9:39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. + 9.39 Ut qui non vident. Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 6:23