The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 20 › Mattheum 20:15

Mattheum 20:15

Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? + 20.15 Aut non licet. Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is it not lawful for me to do what I will with mine own? Is thine eye evil, because I am good?

In Context

14Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.

Read all of Mattheum 20

Cross References

Exodus 33:19Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. + 33.19 Ego ostendam. AUG., quæst. 154. Cum dixisset Moyses ad Dominum, etc., usque ad vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Et vocabo. AUG., quæst. 154. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo forte significare voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus. Et miserebor, etc. AUG., ubi supra. Quod addidit, etc., usque ad sic Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum. AUG., lib. de Prædestinatione et Gratia, cap. 10. A Deo homines nullis præcedentibus meritis vocari, etc., usque ad si deserat qui vocavit. Non poteris, etc. AUG., quæst. 154. Post misericordiæ suæ commendationem, etc., usque ad huic vitæ moriendum est.

Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?

1 Chronicles 28:4Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.

Proverbs 28:22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. + 28.22 Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.

Jonah 4:1Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Mattheum 20:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 20:14Mattheum 20Mattheum 20:16 →