Matthew 6:4
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.4 In abscondito. In abscondito eleemosyna fit, quæ nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebræ extra. Videt in abscondito. Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quæ sunt abscondita, quæ extra sunt non placent ei neque approbat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 17:3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. + 17.3 Refugium. Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector, AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me. 1
Psalms 139:1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1
Jeremiah 17:10Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.6 Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41..
Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.
Luke 8:17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. + 8.17 Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.