Romans 2:1
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. + 2.1 Propter quod, etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. Inexcusabilis. Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. Qui judicas. In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Eadem enim agis. Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, Qui judicas, etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Cross References
2 Samuel 12:5Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.
Matthew 7:1Nolite judicare, ut non judicemini. + 7.1 Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.
Luke 6:37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. + 6.37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.
John 8:7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Romans 2:3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? + 2.3 Existimas autem. Communiter legitur hoc capitulum contra Judæos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiæ prælatum. Quia tu effugies. Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est.
Romans 2:26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? + 2.26 Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?