The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:19

Matthew 7:19

Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 7.19 Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every tree that bringeth not forth good fruit is hewn down, and cast into the fire.

In Context

18Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. + 7.18 Non potest. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.

20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. + 7.20 Igitur ex fructibus. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.

Read all of Matthew 7

Cross References

Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.

Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 3.10 Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.

Luke 3:9Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

John 15:2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:18Matthew 7Matthew 7:20 →