bible.software › Matthew › Matthew 7 › Matthew 7:20
Matthew 7:20
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. + 7.20 Igitur ex fructibus. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore by their fruits ye shall know them.
In Context
19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 7.19 Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.
21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
Read all of Matthew 7
Cross References
Acts 5:38Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur:
This Verse In Other Editions
Study Matthew 7:20