Matthew 7:21
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Hosea 8:2Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
Matthew 12:50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
Matthew 18:19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
Matthew 19:24Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. + 19.24 Quam divitem. ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.
Matthew 25:11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. + 25.11 Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.