Matthew 7:26
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: + 7.26 Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam. Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Jeremiah 8:9Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
James 2:20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? + 2.20 Vis autem scire, o homo inanis? BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione.