Mattheum 7:5
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. + 7.5 Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 22:18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? + 22.18 Hypocritæ. Quia aliud sunt, et aliud simulant.
Luke 4:23Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. + 4.23 Medice. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus Matth. 9..
Luke 12:56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? + 12.56 Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.
Acts 19:15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?