Mattheum 15:26
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 15.26 Panem filiorum. Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he answered and said, It is not meet to take the children’s bread, and to cast it to dogs.
In Context
25At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
Cross References
Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.
Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
Galatians 2:15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. + 2.15 Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.
Philippians 3:2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.