The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:8

Matthew 7:8

Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. + 7.8 Omnis enim, etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis, etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso Apoc. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For every one that asketh receiveth; and he that seeketh findeth; and to him that knocketh it shall be opened.

In Context

7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? + 7.9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

Read all of Matthew 7

Cross References

2 Chronicles 33:1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.

Matthew 15:22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. + 15.22 Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.

John 2:2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. + 2.2 Vocatus est autem. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.

Acts 9:11Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. + 9.11 In vicum. ID. Vici dicuntur agri, aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:7Matthew 7Matthew 7:9 →