The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:18

Matthew 8:18

Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. + 8.18 Videns autem Jesus. Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when Jesus saw great multitudes about him, he gave commandment to depart unto the other side.

In Context

17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]

19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. + 8.19 Et accedens. Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.

Read all of Matthew 8

Cross References

Matthew 8:1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: + 8.1 Cum autem descendisset. Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. Cum autem descendisset. Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Secutæ sunt. Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem.

Mark 1:35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. + 1.35 Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.

Mark 5:21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

Mark 8:13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. + 8.13 Ascendit navim. ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.

Luke 8:22Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:17Matthew 8Matthew 8:19 →