The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:35

Mark 1:35

Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. + 1.35 Et diluculo. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in the morning, rising up a great while before day, he went out, and departed into a solitary place, and there prayed.

In Context

34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. + 1.34 Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..

36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

Read all of Mark 1

Cross References

Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1

Mark 6:46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. + 6.46 Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.

Luke 5:16Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. + 5.16 Et orabat. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.

Luke 22:39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. + 22.39 Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.

John 6:15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. + 6.15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.

Philippians 2:5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:34Mark 1Mark 1:36 →