The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:3

Matthew 8:3

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. + 8.3 Extendens. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Tetigit. Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. Tetigit. Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quæ leprosum excludit) esse gratiam, quæ sanat eum; ut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, etc. Volo. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Mundare. Ecce potestas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus put forth his hand, and touched him, saying, I will; be thou clean. And immediately his leprosy was cleansed.

In Context

2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. + 8.2 Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.

4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

Read all of Matthew 8

Cross References

Genesis 1:3Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. + 1.3 Dixitque Deus: Fiat lux. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux, id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur.

2 Kings 5:14Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

Matthew 11:4Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.

Mark 4:39Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. + 4.39 Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.

Mark 7:34et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. + 7.34 Et suscipiens, etc. HIERON. Ingemuit. Gemere nos docuit, et in cœlum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis lætitia purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam Rom. 10., etc. Et statim apertæ, etc. Aures apertæ sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minæ nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me I Tim. 2..

Luke 5:13Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. + 5.13 Tetigit. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:2Matthew 8Matthew 8:4 →