The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:25

Matthew 8:25

Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. + 8.25 Suscitaverunt. Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his disciples came to him, and awoke him, saying, Lord, save us: we perish.

In Context

24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. + 8.24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.

26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.

Read all of Matthew 8

Cross References

2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.

Psalms 10:1In finem. Psalmus David. + 10.1 In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis. 1

Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

Mark 4:38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? + 4.38 In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:24Matthew 8Matthew 8:26 →