Matthew 8:24
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. + 8.24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jonah 1:4Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Luke 8:23Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
John 11:5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. + 11.5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.
Acts 27:14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. + 27.14 Typhonicus. Alia translatio: ventus tempestuosus. Euroaquilo. RAB. Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturæ in Phœnicen.