The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:26

Matthew 8:26

Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he saith unto them, Why are ye fearful, O ye of little faith? Then he arose, and rebuked the winds and the sea; and there was a great calm.

In Context

25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. + 8.25 Suscitaverunt. Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.

27Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? + 8.27 Qualis est hic, etc. ORIG. Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant.

Read all of Matthew 8

Cross References

Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;

Psalms 89:9Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; + 89.9 Quoniam omnes dies. AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. Anni nostri sicut. CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem araneæ, quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus. AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. Meditabuntur... anni, non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea, id est, sicut inanes et inutiles. 1

Psalms 104:6semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 1

Psalms 114:3Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, + 114.3 Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia. 1

Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Isaiah 63:12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; + 63.12 Qui scidit aquas ante eos. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis hæsitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:25Matthew 8Matthew 8:27 →