Matthew 8:30
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there was a good way off from them an herd of many swine feeding.
In Context
Cross References
Leviticus 11:7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Isaiah 65:3Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; + 65.3 Populus qui ad iracundiam. ID.Allegorice.. Omnis hæreticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis.
Mark 5:11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Luke 15:15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. + 15.15 Uni civium. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suæ præpositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiæ subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. Ut pasceret porcos. Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.