The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 9 › Matthew 9:12

Matthew 9:12

At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. + 9.12 At Jesus audiens, ait. Et susceptos pœnitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when Jesus heard that, he said unto them, They that be whole need not a physician, but they that are sick.

In Context

11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? + 9.11 Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.

13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.

Read all of Matthew 9

Cross References

Psalms 6:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1

Psalms 147:3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. + 147.3 Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. 1

Jeremiah 30:17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.

Hosea 14:4Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

Mark 2:17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 2.17 Non necesse. ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus Isa. 53..

Luke 8:43Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: + 8.43 In medicos. Medici, dæmones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 9:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 9:11Matthew 9Matthew 9:13 →