Matthew 9:18
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. + 9.18 Ecce princeps unus accessit. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad cœpit remedium sperare et quærere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
Cross References
2 Kings 5:11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
Matthew 8:8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. + 8.8 Non sum dignus. Propter conscientiam vitæ gentilis, magis timet gravari præsentia quam juvari, quia et si erat fide præditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra præsumit gratia dare novit.
Matthew 14:33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. + 14.33 Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?
Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.
Matthew 28:17Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. + 28.17 Quidam autem dubitaverunt, ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.
Luke 7:2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.