Matthew 17:14
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 1:40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. + 1.40 Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.
Mark 10:17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? + 10.17 Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.
Acts 10:25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.