Matthew 9:21
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. + 9.21 Si tetigero. Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For she said within herself, If I may but touch his garment, I shall be whole.
In Context
Cross References
Mark 5:26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: + 5.26 Multa perpessa, etc. ID. Falsis theologis, philosophis, legum sæcularium doctoribus, qui se utilia vivendi præcepta dare promittebant. Dæmones quoque, etc., usque ad cœperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.
Acts 19:12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. + 19.12 Semicinctia RAB. Vestes ex uno latere pendentes, vel zonæ sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite.