Matthew 9:29
Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then touched he their eyes, saying, According to your faith be it unto you.
In Context
30Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Cross References
Matthew 8:13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matthew 15:28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.
Mark 10:52Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. + 10.52 Vidit et sequebatur. BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.