Mattheum 15:28
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.
Matthew 8:10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Matthew 9:22At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. + 9.22 Confide, filia. Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.
Matthew 14:31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
Mark 7:29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. + 7.29 Propter hunc sermonem. BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.