Matthew 9:28
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
Cross References
Matthew 8:2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. + 8.2 Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo.
Matthew 9:22At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. + 9.22 Confide, filia. Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.
Matthew 13:58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. + 13.58 Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.
John 4:48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. + 4.48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.
John 11:40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?