Matthew 9:31
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they, when they were departed, spread abroad his fame in all that country.
In Context
30Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Cross References
Mark 1:44et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. + 1.44 Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.
Luke 7:17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.