Micah 1:8
Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 4:1Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Psalms 102:6faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. + 102.6 Faciens. AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quæ antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Misericordias. Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post misericordiam enim subdit de judicio, dicens, Et judicium. 1
Isaiah 16:9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. + 16.9 Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei.
Isaiah 21:3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Jeremiah 9:10Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. + 9.10 Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.