Micah 1:7
Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:30Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, + 26.30 Cadetis inter ruinas. Cadit enim populus cum Pharisæis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.
Deuteronomy 23:18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
2 Chronicles 31:1Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas. + 31.1 Fregerunt simulacra, etc. Post adventum Salvatoris, non solum in Jerusalem et in Juda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium, decrescit cultura dæmoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima, et regnabit Dominus solus in die illa.
Isaiah 27:9Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. + 27.9 Idcirco. Quasi diceret: Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob: et cætera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.
Ezekiel 6:6in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt aræ vestræ, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:
Hosea 2:12Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.