Micah 3:6
Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 74:9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. + 74.9 Quia calix. AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. CAS. Calix, lex; vinum merum, mysterium cœleste, etc., usque ad non solum Judæi. 1
Isaiah 29:10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Jeremiah 13:16Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. + 13.16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..
Jeremiah 18:18Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] + 18.18 Venit. ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
Ezekiel 13:9Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus:
Ezekiel 13:23propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.]