Jeremiah 13:16
Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. + 13.16 Date Domino, etc. ID. Ad pœnitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis Soph. 1..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est.
Cross References
Joshua 7:19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Psalms 29:2[Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 1
Psalms 96:7Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. + 96.7 Confundantur. Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui. 1
Ecclesiastes 11:8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Isaiah 59:9Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. + 59.9 Propter hoc ID. Propheta in persona populi pœnitentis respondet, post accusationem, quid loqui debeant pœnitentes.