Micah 4:1
[Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Psalms 68:15Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum. + 68.15 Ut non infigar. AUG. Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. De luto, id est, lutosis desideriis. De profundis aquarum. CAS. Judæi malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti. 1
Psalms 72:7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. + 72.7 Prodiit quasi, etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. CAS. Quasi a rectis semitis. 1
Isaiah 2:1Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.