Micah 4:4
Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 4:25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Isaiah 26:16Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Isaiah 40:5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. + 40.5 Et videbit omnis caro. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro. Os Domini. Prophetæ qui prædicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.
Isaiah 58:14tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.] + 58.14 Terræ. Viventium quæ sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac. Hæreditate. Cœlesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.