Isaiæ 58:14
tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.] + 58.14 Terræ. Viventium quæ sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac. Hæreditate. Cœlesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:29Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.] + 33.29 Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.
Job 27:10aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? + 27.10 Aut poterit in Omnipotente delectari. Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Et invocare Deum in omni. Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.
Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1
Psalms 37:11Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. + 37.11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. 1
Psalms 135:12in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.12 In manu potenti. ID. Manus Dei invincibilis actio, quæ a brachio venit, id est ab omni potentia singulari. 1
Isaiah 1:19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.