Nahum Propheta 1:10
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio,
11Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.
Cross References
Exodus 15:7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. + 15.7 Misisti iram tuam, etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.
2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
Psalms 68:2[Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. 1
Isaiah 9:18Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isaiah 27:4Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Jeremiah 51:39In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.