Isaiah 9:18
Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. + 11.1 Interea ortum est murmur. RAB., in Num., tom. 2. Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima quam in corpore uretur pœna perpetua.
1 Kings 16:21Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.
Psalms 37:20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. + 37.20 Vivunt. AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt. 1
Isaiah 1:31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
Isaiah 5:24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. + 5.24 Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.
Isaiah 27:4Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.