Nehemiæ 1:10
Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:1Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Exodus 15:13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Deuteronomy 9:29qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Psalms 74:2[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. + 74.2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: 1