Numbers 8:24
Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. + 8.24 A viginti quinque. ISID., quæst. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitæ, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
25Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,
Cross References
Numbers 4:3a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. + 4.3 In taber. ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Isrælitis sed a Levitis. Invoiventque eo arcam. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quædam species numerantur, etc., usque ad alii autem hæc operta videant, imo velata in humeris portent.
1 Chronicles 23:3Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 Chronicles 28:12necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
1 Corinthians 9:7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.
1 Timothy 1:18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, + 1.18 Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.
2 Timothy 2:3Labora sicut bonus miles Christi Jesu.