Nehemiah 13:21
Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
Cross References
Ezra 7:26Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
Nehemiah 13:15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
1 Peter 2:14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: + 2.14 Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt.