Nehemiah 13:22
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. + 13.22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 23:4Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Chronicles 29:4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
2 Chronicles 29:27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
Nehemiah 5:19Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.
Nehemiah 12:10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
Nehemiah 13:14Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.