Nehemiæ 2:3
et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli,
Cross References
1 Kings 1:31Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum.
2 Chronicles 28:27Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
Nehemiah 1:3Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
Psalms 38:7Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. + 38.7 Verum tamen. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo. AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum. 1
Psalms 102:15Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: 1
Lamentations 2:9Teth Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.