The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 3 › Nehemiæ 3:28

Nehemiæ 3:28

Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. + 3.28 Sursum autem, etc. BEDA, ibid. Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animæ subjugatas ostendunt. Ædificaverunt sacerdotes, etc. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum ædificant, cum doctores post vocationem Judæorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Dei seminando perveniunt. BEDA, ibid. Longum est de singulis ædificiis vel ædificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in cœlo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From above the horse gate repaired the priests, every one over against his house.

In Context

27Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. + 3.27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.

29Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ orientalis.

Read all of Nehemiæ 3

Cross References

2 Kings 11:16Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.

Nehemiah 3:10Et juxta eum ædificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam: et juxta eum ædificavit Hattus filius Haseboniæ.

Jeremiah 31:40et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 3:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 3:27Nehemiæ 3Nehemiæ 3:29 →