The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 3 › Nehemiæ 3:5

Nehemiæ 3:5

Et juxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And next unto them the Tekoites repaired; but their nobles put not their necks to the work of their Lord.

In Context

4Et juxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filii Mesezebel: et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana.

6Et portam veterem ædificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. + 3.6 Ad portam veterem. De qua dicit Joannes: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed vetus quod habuistis ab initio I Joan. 2.. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Porta vero vetus ædificatur in Jerusalem, cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesiæ traditum est, vel recuperatur in errantibus, vel in nuper credentibus instituitur.

Read all of Nehemiæ 3

Cross References

Judges 5:23Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.]

2 Chronicles 11:6Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,

Jeremiah 5:4Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. + 5.4 Forsitan pauperes sunt. HIER. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur Matth. 21.. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiæ et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.

Jeremiah 27:2Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.

Jeremiah 27:12Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. + 27.12 Et ad Sedeciam. Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judæi privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur. Nolite audire. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.

Amos 1:1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 3:4Nehemiæ 3Nehemiæ 3:6 →